CAPUT V.

Quod autem etiam stellae calumniamini, qua Magi ad Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, cum vos commentitium Christum vestrum, filium commentitii primi hominis vestri, non sub stellae testificatione ponatis, sed in stellis omnibus colligatum esse dicatis: quia videlicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo vester cum tenebrarum gente pugnavit, ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtione captis mundus fabricaretur. Unde et ista sacrilega deliramenta vos cogunt, non solum in coelo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra atque in omnibus quae nascuntur in ea, confixum et colligatum atque concretum Christum dicere, non jam Salvatorem vestrum, sed a  vobis salvandum cum ea  manducatis atque ructatis.

Nam et ista impia vanitate seducti, seducitis Auditores vestros, ut vobis cibos afferant, quo possit ligato in eis Christo subveniri per vestros dentes et ventres. Talibus enim auxiliis eum solvi et liberari praedicatis; nec saltem totum, sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias ejus in stercoribus remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium formis iterum atque iterum implexae implicataeque teneantur: et si mundo stante solvi et purgari non potuerint, jam illo igne ultimo quo ipse mundus ardebit (II Petr. III, 10-12), solvantur atque purgentur. Nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis posse liberari, sed ejus bonae divinaeque naturae novissimas residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt, ut nullo modo dilui valeant, damnari in aeternum confixas globo horrido tenebrarum. Ecce qui se fingunt indignari quod Filio Dei fiat injuria, quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tanquam genesis ejus sub fatali constellatione sit constituta; cum eum ipsi non tantum sub stellarum connexione, sed in vinculis omnium terrenorum, et in succis omnium herbarum, et in putredine omnium carnium, et in corruptione omnium ciborum, ita ligatum pollutumque constituant, ut ex magna, non tamen ex tota parte, solvi purgarique non possit, nisi et ab hominibus, Electis videlicet Manichaeorum, etiam in porris radiculisque ructetur.

Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium voluntatis, quo vel bene vel male vivitur, propter justum judicium Dei ab omni necessitatis vinculo vindicemus: quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum conditione credimus factam, qui est aeternus universorum Creator et Dominus? Itaque illa stella quam viderunt Magi, Christo secundum carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur; nec eum subjiciebat imperio, sed indicabat obsequio. Proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub Creatoris lege custodiunt; sed novo Virginis partu, novum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis Magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum ubi Dei Verbum infans erat, praeeundo perduceret. Qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est perrexisse, asseverent? Sortem quippe nascentis astrorum ordini colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ob  hominis nati diem posse mutari. Quapropter, si stella illa ex iis erat quae in coelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo jussa est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius creditur,  ad demonstrandum Christum, quae non erat exorta est; non ideo Christus natus est quia illa exstitit, sed ideo illa exstitit quia Christus natus est. Unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus. Ipse quippe illi, non illa huic, nascendi attulit causam. Si ergo sunt fata quae a fando, id est, a dicendo appellata sunt; quoniam Christus Verbum Dei est, in quo antequam essent, dicta sunt omnia; non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est: qui et ipsam carnem sub coelo creatam ea voluntate assumpsit, qua etiam coelum creavit; ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperavit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal