CAPUT VI.

Cur ergo non sit Evangelium quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis annuntietur, ut per ipsam  nostra sanetur infirmitas? An quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret, Initium Evangelii Jesu Christi, sicut ait Marcus; sed, Liber generationis Jesu Christi? Hoc modo nec Joannes Evangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait, Initium Evangelii, aut Liber Evangelii; sed, In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Nisi forte tam  elegans vocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Joannis exordium, Verbidium nominaverit, propter Verbum; sicut illud, propter genesim, Genesidium ausus est appellare. Sed cur non potius cogitatis, quanta impudentia prolixas illas et impias fabulas vestras Evangelium nominetis? Quid enim illic boni annuntiatur, ubi dicitur Deus adversus rebellem nescio quam contrariam alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque consulere, nisi partem suae naturae in illius avidas fauces devorandam mitteret, atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari? Itane tam malus nuntius Evangelium est? Certe omnes qui graece vel tenuiter noverunt, Evangelium, Bonum nuntium, aut Bonam annuntiationem interpretantur. Quomodo est autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse Deus vobis, velo sibi opposito, lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa vastatione et contaminatione reparentur atque purgentur? Qui si aliquando luctum finierit, crudelis erit. Quid enim de illo male meruit pars illa ejus quae in globo ligabitur? quae utique in aeternum lugenda est, quia in aeternum damnabitur. Sed evasimus, quod istum nuntium quisquis diligenter adverterit, non cogitur lugere, quia malus est; sed ridere, quia falsus est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal