- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem? Equidem conatus diu sum hoc ipsum qualecumque est persuadere mihi, quia sit natus Deus: sed offensus duorum maxime evangelistarum dissensione, qui genealogiam ejus scribunt, Lucae et Matthaei (Matth. I, 1-17, et Luc. III, 23-38), haesi incertus quemnam potissimum sequerer. Fieri enim posse putabam, ut quia praescius non sum, quem mentiri existimarem, ipse diceret verum; et quem vera loqui, ipse forsitan mentiretur. Infinita ergo eorum praetermissa lite, et interminabili mihi, ad Joannem Marcumque me contuli: nec impariter a duobus ad duos, et ab Evangelistis ad ejusdem nominis professores. Quorum mihi principia interim non immerito placuerunt, quia nec David, nec Mariam inducunt, nec Joseph; sed Joannes quidem in principio fuisse Verbum dicit, et Verbum fuisse apud Deum, et Deum fuisse Verbum (Joan. I, 1), Christum significans: Marcus vero, Evangelium, inquit, Jesu Christi filii Dei (Marc. I, 1): tanquam Matthaeum exprobrans, qui posuerit filium David. Nisi forte alterum hic, et alterum ille annuntiat Jesum. Haec ergo ratio est, qua ego non accipio Christum natum. Tu vero, si tantus es ut hanc mihi adimas offensionem, effice ut inter se ipsi conveniant; et utcumque succumbam: quamvis nec sic quidem dignum erit ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum.