CAPUT II.

AUGUSTINUS respondit: O si pio studio legisses Evangelium, et ea quae te in Evangelistis  tanquam repugnantia movissent, diligenter quaerere, quam temere damnare maluisses; ut saltem propter ipsam, quae quasi prima fronte occurrit, apertissimam repugnantiam, cogitares, nisi aliquid illic magnum lateret, difficile fieri potuisse ut tanta eis auctoritas in terrarum orbe praeberetur, qua sibi tot hominum doctissimorum ingenia subjugarent. Quid enim magnum est videre quod vidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores commemorari a Luca, alios a Matthaeo, cum ambo Joseph constituant, Matthaeus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat: qui propter quoddam cum ejus matre sanctum et virginale conjugium, etiam ipse parens Christi meruit appellari; ut propter virilem dignitatem, ab ipso, vel usque ad ipsum, generationes contexerentur? Quid ergo magnum est quod vidistis, quod alium patrem habeat Joseph secundum Matthaeum, alium secundum Lucam; et alium avum secundum istum, alium secundum illum, et deinceps sursum versus usque ad David, per tam multas generationes alios parentes ejus ab isto, alios ab illo enumerari? Itane tam apertam manifestamque diversitatem, tot acuti et docti viri, divinarum Scripturarum pertractatores diligentissimi, non viderent? qui quidem in latina lingua perpauci sunt; eos autem in graeca quis numeret? Viderunt eam plane. Quid enim facilius, aut quis paululum intuens, ista non videat? Sed pie cogitantes tantae auctoritatis eminentiam, latere ibi aliquid crediderunt, quod petentibus daretur, oblatrantibus  negaretur; a quaerentibus inveniretur, reprehendentibus subtraheretur; pulsantibus aperiretur (Matth. VII, 7), oppugnantibus clauderetur; petierunt, quaesierunt, pulsaverunt, acceperunt, invenerunt, intraverunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal