CAPUT III.

Nempe tota in hoc quaestio est, quomodo potuerit duos patres habere Joseph. Hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum evangelistarum, in diversis generationibus enumerandis, falsum dixisse credatur. A duobus enim patribus, jam non erit mirum neque contrarium, quod et avi duo et atavi et proavi esse potuerunt, et quidquid supra est usque ad David cujus erant ambo filii, et Salomon qui pertinet ad ordinem quem Matthaeus secutus est, et Nathan qui est in serie quam Lucas exposuit. Attendunt enim ista nonnulli, et vident non posse a duobus viris per commixtionem carnis hominem gigni; et ideo putant istam quaestionem non posse dissolvi : nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est , patrem cujusquam, non eum tantum dici a quo genitus, sed etiam eum a quo fuerit adoptatus .

Neque enim adoptionis vinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inveniamus adoptasse sibi filios, non ex utero suo natos: sicut Sara ex Agar (Gen. XVI, 2), et Lia ex ancilla sua (Id. XXX, 9 13), et filia Pharaonis Moysen adoptavit (Exod. II, 9, 10). Ipse autem Jacob, nepotes suos, filios Joseph adoptavit (Gen. XLVIII, 5). Ipsum vero adoptionis nomen plurimum valere in nostrae fidei sacramento, apostolica doctrina testatur. Unde apostolus Paulus cum de Judaeorum meritis loqueretur: Quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 4, 5). Item dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes filiorum Dei , redemptionem corporis nostri (Id. VIII, 23). Item alio loco: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5). Haec igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque hujusmodi testimoniis satis apparet. Unicum enim Filium Deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Nos autem non de substantia sua genuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit: et ideo, ut fratres Christi secundum modum suum  faceret, adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum jam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit ut filii ejus essemus,  adoptio vocatur. Unde Joannes dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Cum igitur jus adoptionis filiorum apud patres nostros et in Scripturis sanctis usitatum sit; quae impietatis dementia praecipitat, prius Evangelistas falsitatis arguere, quod diversas generationes commemoraverunt, tanquam utraeque verae esse non possint; quam cogitare et attendere et videre quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani, unus homo duos patres habere potuerit; unum cujus carne homo sit genitus, alterum cujus voluntate, cum jam homo esset, filius sit adoptatus? Qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9), ei de cujus substantia nati non sumus, sed cujus gratia et misericordissima voluntate adoptati secundum doctrinam apostolicam et fidelissimam veritatem sumus. Ipsum quippe habemus et Deum, et Dominum, et Patrem: Deum, quod ab ipso, etiam ex hominibus parentibus, conditi sumus; Dominum, quod ei subditi sumus; Patrem, quod ejus adoptione renati sumus.

Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus divinarum Litterarum, aliquantulum considerare, et videre in diversis Christi generationibus a duobus evangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Joseph, quorum progenitores diversi enumerentur. Hoc et vos, si studium contentionis non excaecaret, facile videre possetis. Sed ab illis viris alia etiam quaesita et inventa sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent: haec autem a vestro intellectu longissime remota sunt. Itaque etiam in Manichaei errore constituti, id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium, alius eum voluntate adoptet, ac sic unus duos patres habeat, si non adverso animo legeretis, cogitando videre possetis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal