- Tabla de Contenidos
CAPUT XXXVI.
Dicet aliquis: Cur non potius ita de Deo suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem? Neque enim Deus ab illo mortem non poterat repellere quam timebat, eumque cum conjuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor ejus, quamvis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec propter illam ipse necaretur. Poterat sane hoc efficere Deus: quis ita sit demens ut hoc neget? Sed si interrogatus Abraham, illam feminam indicaret uxorem, duas res tuendas committeret Deo, et suam vitam, et conjugis pudicitiam. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum (Deut. VI, 16). Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Cujus rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret, nisi cum vellet (Joan. X, 18), in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit (Matth. II, 14): et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Judaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere manus, quia nondum venerat hora ejus (Joan. VII, 10, 30): non cujus horae necessitate cogeretur mori, sed cujus horae opportunitate dignaretur occidi. Qui ergo palam docendo, et arguendo et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potestatem; idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat. Neque enim et apostolus Paulus desperaverat adjutorium protectionemque divinam, fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret (Act. IX, 25). Non ergo in Deum non credendo sic fugit: Sed Deum tentando sic fugere noluisset , cum sic fugere potuisset. Proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae, et ejus pudicitia et mariti vita esset in dubio, nec utrumque tueri posset, Abraham, verumtamen unum horum posset, id est, vitam; ne Deum suum tentaret, fecit quod potuit: quod autem non potuit: illi commisit. Qui ergo se hominem occultare non valuit, maritum se occultavit, ne occideretur; uxorem Deo credidit, ne pollueretur.