CAPUT XXXIX.

Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi Ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis quae evacuabitur, sed gratiae coelestis quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. Secundum quam gratiam genus mortale non erimus, accepta potestate ut filii Dei vocemur et simus (I Joan. III, 1). Neque enim hanc gratiam de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo patre percepimus. Hanc vero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat, vocans in aliam vitam ubi nullus moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum discipulis ait: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII, 9). Cujus rei praebuit exemplum, quando et ipse dixit: Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendens manum super discipulos, ait: Hi sunt fratres mei. Et ne quisquam in hoc vocabulo terrenam cognationem cogitaret, adjunxit, Et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror est (Id. XII, 48-50): tanquam diceret, De Deo patre hanc cognationem appello, non de Synagoga matre. Ad aeternam quippe vitam nunc voco, ubi immortaliter natus sum; non ad temporalem, unde ut vocarem mortalis effectus sum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal