- Tabla de Contenidos
CAPUT XL.
Quod ergo Ecclesia, cujus uxor sit occultatur alienigenis, cujus autem soror non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intelligendum est, quomodo anima humana Verbo Dei copuletur, sive misceatur, sive quid melius et aptius dici potest, cum sit illud Deus, ista creatura. Secundum hoc enim sponsus et sponsa, vel vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur. Qua vero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti, gratia divina, non consanguinitate terrena, hoc est, de patre, non de matre, et effabilius dicitur, et capacius auditur. Nam et inter se omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt: sponsus autem caeterorum societati nullus illorum est. Proinde Christum, quamvis excellentissimae justitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et proclivius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset: sed quomodo etiam Deus esset ignoraverunt. Hinc et Jeremias: Et homo, inquit, est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 9)? Et homo est; quia proditur quod frater est. Et quis agnoscet eum? quia occultatur quod sponsus est. Haec de patre Abraham adversum impudentissimam et imperitissimam et calumniosissimam Fausti vocem satis dicta sint.