CAPUT XLI.

Loth autem frater ejus justus et hospitalis in Sodimis, et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer, ex illo incendio quod erat similitudo futuri judicii, meruit salvus evadere; typum gestans corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum commixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis  supplicio ignis aeterni. Sicut autem aliud genus hominum in ejus uxore figuratum est, eorum scilicet qui per gratiam Dei vocati, retro respiciunt; non sicut Paulus, qui ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt extenditur (Philipp. III, 13). Unde et ipse Dominus, Nemo, inquit, imponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62). Nec illud exemplum tacuit, quo nos tanquam sale condiret, ut non fatui negligeremus, sed prudentes caveremus hoc malum. Unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conversa est. Nam cum praeciperet ut se quisque perseverantissima anteriorum intentione ab iis quae retro sunt eriperet, Mementote, inquit, uxoris Loth (Id. XVII, 32). Sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt, non illud quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. Nam tunc ille ipse Loth futurae Legis videtur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub Lege positi, male intelligendo quodam modo inebriant , eaque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. Bona est enim Lex, ait Apostolus, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal