CAPUT XLII.

Nec ideo tamen hoc factum vel ipsius Loth vel ejus filiarum justificamus, quia significavit aliquid quod futuram quorumdam perversitatem praenuntiaret. Aliud enim illae ut hoc facerent intenderunt, aliud Deus qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret, manente recto judicio suo super peccatum hominum tunc praesentium, et vigilante providentia sua pro significatione futurorum. Proinde illud factum cum in sancta Scriptura narratur, prophetia est: cum vero in illorum vita qui hoc commiserunt consideratur, flagitium est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal