- Tabla de Contenidos
CAPUT XLIII.
Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus evomuit. Consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans, et non ita de hoc facto judicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur, aut eas haberet uxores: sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem exsecrabili amore flagrassent. Ratio quippe justitiae non tantum quid factum sit, verum etiam quare factum sit intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. Cum igitur illae ad conservationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis affectus, nec se crederent invenire posse alios viros, velut exusto illa conflagratione orbe terrarum, neque enim discernere poterant quousque ignis ille saevierit, miscere se patri voluerunt. Potius quidem nunquam esse matres, quam sic uti patre debuerunt: verumtamen multum interest, quod ea causa usae sunt, quam si concupiscentia tam funestae voluptatis uterentur.