- Tabla de Contenidos
CAPUT XLIV.
Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant, ut id se impleturas esse non crederent, nisi ejus ignorantiam procurarent. Namque, ut scriptum est, inebriaverunt eum, et se nescienti miscuerunt (Gen. XIX). Quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. Nam et hanc lex aeterna condemnat; quia cibum et potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conservandae salutis admittit. Quamvis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit: nam nec ebriosus semper est ebrius, nec quisquis aliquando ebrius, consequenter ebriosus est: tamen in homine justo hujus ipsius, etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. Quid enim tandem cogebat ut filiabus suis crebra vina miscentibus, aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus, consentiret aut crederet ? An ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita voluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantumdem bibere existimans, et aliqua fraude agentes ne biberent? Sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo virum justum decuerit, non videmus. An aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante, vel potius de ignorante committerent? Sed mirum si hoc Scriptura divina tacuisset, vel servum suum Deus sine aliquo voluntatis ejus vitio perpeti sineret.