- Tabla de Contenidos
CAPUT XLV.
Nos tamen Scripturas sanctas, non hominum peccata defendimus. Non sic autem de hujus facti purgatione satagimus, quasi hoc Deus noster aut fieri jusserit, aut factum approbaverit; aut ita justi homines in illis Libris appellentur, ut si voluerint peccare, non possint. Cum ergo in Litteris quas isti reprehendunt, Deus huic facto nullum justitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas Litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime inveniantur divinis praeceptis ista prohiberi? Unde in illa re gesta de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. Quaedam vero enuntiato judicio Dei, quaedam tacito narrari oportuit: ut quando promitur quid inde judicaverit Deus, instruatur nostra imperitia; quando autem tacetur, vel exerceatur peritia, ut quod alibi didicimus recolamus; vel excutiatur pigritia, ut quod nondum novimus inquiramus. Deus ergo, qui novit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes quas voluit, ex illo semine propagavit, non Scripturas suas propter hominum peccata damnavit. Prodidit quippe ista, non fecit; et cavenda admonuit, non imitanda proposuit.