CAPUT XLVI.

Mirabili sane impudentia  Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit (Id. XXVI, 7). Genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem ejus fuisse manifestum est (Id. XXIV). Ut autem taceret uxorem, quid mirum, aut quid parvum, si imitatus  est patrem; cum eadem justitia defendatur, qua pater ejus de simili objecto inculpatus inventus est? Quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem attinet, adversus criminantem Faustum diximus (Supra, capp. 33-36), eadem etiam pro Isaac filio ejus valent; quae recensere non est difficile: nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cujus figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena Rebeccam viri sui conjugem tunc esse cognovit, quando eum cum illa ludentem vidit; quod non cognovisset, nisi cum conjuge ille sic luderet, quomodo cum ea quae conjux non esset ludere non deceret. Quod cum sancti conjugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter: descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem, ut aliquid blanda hilaritate vel dicant vel faciant; non enervantes, sed temperantes virilem rigorem : quod tamen ei quae uxor non est qui dixerit aut fecerit, turpis est. Verum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine affectu id ipsum pro crimine objiciat sancto viro, quod cum conjuge sua luserit. Tales enim homines inhumani si aliquem gravem virum ludicrum aliquid garrientem pueris etiam parvulis viderint, quo eorum lacteum sensum affabili et nutritoria facilitate permulceat, tanquam delirantem reprehendunt: obliti unde creverint, aut ingrati quod creverint. Quid autem sibi velit in sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus Patriarcha cum conjuge luserit, conjugiumque illud inde sit cognitum, videt profecto quisquis, ne aliquid errando in Ecclesiam peccet, secretum viri ejus in Scripturis sanctis diligenter intuetur: et invenit eum majestatem suam, qua in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse in forma servi (Philipp. II, 6, 7), ut ejus capax esse humana infirmitas posset, eoque modo se conjugi congruenter aptaret. Quid enim absurdum, imo quid non convenienter futurorum praenuntiationi accommodatum, si Propheta Dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet affectus uxoris; cum ipsum Verbum Dei caro factum sit, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal