CAPUT XLVII.

Jam vero filio ejus Jacob quod pro ingenti crimine quatuor objiciuntur uxores (Gen. XXIX et XXX), generali praelocutione purgatur. Quando enim mos erat, crimen non erat: et nunc propterea crimen est, quia mos non est. Alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. Quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus objicitur sancto viro Jacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur: si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. Nunc vero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet? Quae duo quisquis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus, peccat tamen, et ipsam violat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. Sed quia homines, aliter se habentibus  jam moribus et legibus, non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores multas, nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae voluptatis. Comparantes enim, non alios quorum animi virtutem prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12), non intelligunt. Et quia ipsi etiamsi unam habuerint, ad eamdem non solo  generandi officio ducti viriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo victi enerviter pertrahuntur; quasi veraciter sibi videntur conjicere, quam majore hujusmodi morbo per multas alii captiventur, quando se vident in una temperantiam non posse servare.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal