- Tabla de Contenidos
CAPUT XLVIII.
Verum nos eis qui hanc virtutem non habent, ita de sanctorum virorum moribus judicium committere non debemus, sicut de ciborum suavitate ac salubritate judicare febrientes non sinimus: potiusque illis ex sanorum sensu et praecepto medicantium , quam ex eorum aegritudinis affectione alimenta praeparamus. Proinde isti si volunt non falsae atque adumbratae, sed verae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, divinae Scripturae tanquam libris medicinalibus credant, non frustra tam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam viris etiam plures uxores habentibus; nisi quia fieri potest ut imperator carnis animus tanta temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex providentia generandi leges impositas non permittat excedere. Alioquin possunt isti, maledici potius calumniatores, quam veridici judices, etiam sanctos Apostolos accusare, quod non charitate generandi filios vitae aeternae, sed cupiditate laudis humanae, populis tam multis Evangelium praedicaverint. Neque enim deerat illis evangelicis patribus per omnes Christi Ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus comparata: imo vero tanta aderat, ut major hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. Hanc in Ecclesia gloriam perversa voluntate Simon perditus concupivit, quando ab eis pecunia voluit caecus emere, quod illi divina gratia eademque gratuita meruerunt (Act. VIII, 18-20). Hujus avidus gloriae fuisse intelligitur, quem se volentem sequi Dominus in Evangelio revocat dicens: Vulpes foveas habent, et volucres coeli diversoria; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII, 20). Videbat enim eum dolosa simulatione tenebrosum et ventosa elatione jactatum, non habere fidei locum ubi se inclinantem doctorem humilitatis exciperet; quia in discipulatu Christi non illius gratiam, sed suam gloriam requirebat. Hoc amore gloriae corrupti erant, quos Paulus apostolus notat, quod per invidiam et contentionem non caste Christum annuntiarent: quibus tamen praedicantibus gaudet Apostolus (Philipp. I, 15-18), sciens fieri posse ut dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem, tamen his auditis fideles nascerentur; non ex eorum invida cupiditate, qua se volebant vel aequari, vel anteponi apostolicae gloriae , sed per Evangelium, quod etiamsi non caste, tamen annuntiabant; ut de malo illorum Deus operaretur bonum: sicut fieri potest ut homo ad concubitum non ingrediatur voluntate generandi, sed luxuriandi libidine rapiatur; et tamen nascatur homo, bonum Dei opus de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum. Sicut ergo sancti Apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed charitate seminandae veritatis; ita sancti Patriarchae conjugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis: ac per hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum, nec illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. Sed quid de viris loquar, quibus excellentissimum testimonium divina voce perhibetur, cum ipsas feminas satis eluceat nihil aliud in concubitu appetisse quam filios? Quippe ubi se minime parere viderunt, famulas suas dederunt viro suo , ut illas matres facerent carne, ipsae fierent voluntate.