- Tabla de Contenidos
CAPUT XLIX.
Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus objecit, habuisse inter se velut quatuor scorta certamen, quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio, nisi forte in corde suo tanquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi vere ipse scortabatur, sed cum serpente illo de quo Apostolus timebat Ecclesiae, quam virginem castam cupiebat uni viro exhibere Christo, ne sicut Evam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate avertendo corrumperet (II Cor. XI, 2, 3). Ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. Ipse plane Fausto persuasit, pectori adulterato falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore immundissimo pareret, et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret. Nulla enim ancillarum virum Jacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigavit. Ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius servabantur conjugalis potestatis jura, quanto castius vitabatur carnalis cupiditatis injuria. Quod enim et ab uxore conducitur, ibi vera nostra manifestatur assertio, ibi pro se adversus maledicta Manichaeorum ipsa veritas clamat. Quid enim opus erat ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat ut ad eam maritus intraret? Neque enim ad Liam nunquam accessisset , nisi eum conduxisset: sed utique justis ad eam vicibus accedebat, de qua tot filios procreaverat, et cui obedierat ut etiam de ancilla procrearet, et de qua postea non conducente procreavit. Sed tunc Rachel noctem habebat in ordine ut maneret cum viro: tunc penes eam potestas illa erat, de qua per Apostolum vox certe Novi Testamenti non tacuit, dicens, Similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Ideo jam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam translegaret ad debitorem suum. Nam hoc nomine id appellat Apostolus: Uxori, inquit, vir debitum reddat (I Cor. VII, 4, 3). Cui ergo vir debitor erat, jam acceperat a sorore quod elegerat voluntate, ut ei daret quod habebat in potestate.