CAPUT L.

Hic vero ille, quem Faustus tanquam impudicum clausis vel potius exstinctis oculis criminatur, si concupiscentiae non justitiae servus esset, nonne per totum diem in voluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus: quam certe amplius diligebat, et pro qua bis septenarium  annorum laborem gratuitum penderat? Cum ergo jam die peracto in ejus iret amplexus, quando inde a verteretur, si talis esset, qualem Manichaei nihil intelligentes opinantur? Nonne placito contempto mulierum, intraret potius ad speciosam suam, quae illi noctem ipsam, non solum conjugis more, verum etiam ordinis jure debebat? Uteretur potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; et pro eo tunc servitutis illarum vicissitudo faciebat: conjugali ergo potestate multo vincibilius uteretur, si formae desiderio vinceretur. Sed eo meliores feminae invenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro concubitus sui voluptate certaret. Itaque vir temperantissimus, et plane vir, quia tam viriliter feminis utebatur, ut delectationi carnali non subjiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet, quam quid ei deberetur attendit; nec ad propriam voluptatem sua potestate abuti voluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. Unde consequens erat ut ei redderet, quam pro se id accipere illa cui debebatur elegit: quo earum placito pactoque comperto, cum repente atque inopinate a pulcherrima conjuge revocaretur, et ad minus decoram vocaretur, non ira excanduit, non tristitia nubilatus est, non enerviter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit: sed maritus justus et providus pater, cum illas prolis curam gerere videret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum voluntati obtemperandum judicavit, quae sibi singillatim filios optabant; suae  nihil minui, cui ambae pariebant. Tanquam diceret: Vobis inter vos, ut vultis, cedite atque concedite quaenam vestrum fiat mater: ego quid contendam, quando sive hinc sive inde nascenti non erit alius pater? Hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae coercitionem, et in commixtione corporum conjugalium solum appetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis Litteris et intelligeret et laudaret, nisi ejus ingenium detestabili secta depravatum, et quid reprehenderet quaereret, et unam nuptialis conventionis honestatem,  qua mares et feminae liberorum procreandorum causa copulantur, hoc crimen maximum deputaret.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal