- Tabla de Contenidos
CAPUT LI.
Nunc jam defensis Patriarchae moribus, refutatoque crimine quod nefarius error objecit, de libero ut possumus, mysteriorum secreta rimemur, pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a Domino, quid rerum figuraverint quatuor istae uxores Jacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. Videmus enim Apostolum, in libera et ancilla quas habuit Abraham, duo Testamenta intelligere (Galat. IV, 22-24): sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.