- Tabla de Contenidos
CAPUT LII.
Quanquam enim duas liberas uxores Jacob ad Novum Testamentum, quo in libertatem vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt: nisi forte quia (id quod in Scripturis adverti et inveniri potest) duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur; una temporalis in qua laboramus, alia aeterna in qua delectationem Dei contemplabimur. Istam Dominus passione, illam resurrectione declaravit. Admonent nos ad hoc intelligendum illarum etiam nomina feminarum. Dicunt enim quod Lia interpretatur Laborans, Rachel autem Visum principium, sive Verbum ex quo videtur principium. Actio ergo humanae mortalisque vitae, in qua vivimus ex fide, multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proveniant ad utilitatem eorum quibus consulere volumus, ipsa est Lia prior uxor Jacob: ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX, 14). Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam et delectabilem intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel: unde etiam dicitur bona facie, et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbantur (Isai. I, 18): Laban quippe interpretatur Dealbatio, cui servivit Jacob propter Rachel (Gen. XXIX, 17, 30). Neque enim se quisquam convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium, quod est Deus: ergo propter Rachel, non propter Liam . Nam quis tandem amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum? Quis eam vitam propter seipsam expetiverit? sicut nec Jacob Liam: sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem ejus expertus est. Dominus enim eam, quia per seipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit, deinde propter filios commendavit. Ita vero unusquisque utilis Dei servus, sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud in sua conversione meditatus est, quid aliud corde gestavit, quid aliud adamavit, nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique se adepturos et percepturos putant statim ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur; id est, Honora patrem et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem proximi, Non concupisces rem proximi (Exod. XX, 12-17): quibus quantum potuerit observatis, posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae, per tentationes varias, quasi per hujus saeculi noctem, tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Lia inopinata conjuncta sit; et hanc sustinet ut ad illam perveniat, si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis: ac si dicatur ei, Servi alios septem annos pro Rachel; ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque justitiam, misericors, mundicors, pacificus (Matth. V, 3-9). Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias pervenire: sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare, quod dictum est ad Jacob, Non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam major (Gen. XXIX, 27, 26). Quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae justa sunt, quam voluptas intelligendi quae vera sunt.