- Tabla de Contenidos
CAPUT LIII.
Ad hoc valet quod scriptum est, Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus praebet illam tibi (Eccli. I, 33). Mandata utique ad justitiam pertinentia: justitiam autem quae ex fide est, quae inter tentationum incerta versatur, ut pie credendo quod nondum intelligit, etiam intelligentiae meritum consequatur. Quantum enim valet, quod modo commemoravi esse scriptum, Concupisti sapientiam, serva mandata; et Dominus praebet illam tibi; tantum et illud valere arbitror, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9): ut justitia ad fidem, ad sapientiam vero intelligentia pertinere monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum, ut a fide incipiat, et bonis moribus nitatur pervenire quo tendit. In eo quippe quod versatur , virtus est laboriosa: in eo vero quod appetit, luminosa sapientia. Quid opus est, inquit, credere, quod non mihi ostenditur manifestum? Aliquod verbum prome, quo videam rerum omnium principium. Id enim est in quod maxime ac primitus inardescit, si veri studiosus est animus rationalis: cui respondeatur, Pulchrum est quidem quod desideras et amari dignissimum; sed prius nubit Lia, et postea Rachel. Ardor ergo iste ad id valeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur; sine quo non potest ad id perveniri, quod tanto ardore diligitur. Cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo, non solum speciosa intelligentia, sed etiam laboriosa justitia. Quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.