CAPUT LIV.

Itaque duae sunt uxores Jacob liberae: ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. Verumtamen una amatur, et altera toleratur. Sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. Labor enim justorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium; et eos propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius (II Cor. XI, 23), propter quos habent foris pugnas, intus timores (Id. VII, 5), gaudium et coronam suam vocant (Philipp. IV, 1). Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum (I Cor. I, 23), et quidquid humanitatis ejus citius humana cogitatione percipitur, et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu, mente excedit Deo (II Cor. V, 13), et videt in principio Verbum Deum apud Deum (Joan. I, 1), et vult parere, et non potest; quia generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Proinde vita quae studio contemplationis competit, ut ea quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis mentis, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciat, et sempiternam Dei virtutem ac divinitatem ineffabiliter cernat (Rom. I, 20), vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis. Affectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in variis pressuris sibi desiderant subveniri. Sed quia et ipsa procreandi charitate inardescit (vult enim docere quod novit, neque cum invidia tabescente iter habere [Sap. VI, 25]), videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem; et dolet potius currere homines ad eam virtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde divinum et incommutabile aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est, Et zelavit Rachel sororem suam (Gen. XXX, 1). Proinde, quia liquidus purusque intellectus de illa substantia quae corpus non est, ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, verbis carne editis exprimi non potest; eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare divina, quam ab officio talia docendi cessare: sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere liberos, quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur Inveterata:  hanc habuit ancillam Rachel. De vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae concitantur  imagines, etiam cum aliquid de spirituali et incommutabili substantia divinitatis auditur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal