CAPUT LV.

Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amore habendae numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham ejus ancillam interpretari Os hians. Quapropter in praedicationem fidei evangelicae quorum os hiat et cor non hiat, cum in Scripturis adverterimus, haec intelligitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Et talibus Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras (Rom. II, 21, 22). Verumtamen ut etiam per hanc conditionalem  libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Unde in labore vinculorum vita apostolica, Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 18): tanquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal