- Tabla de Contenidos
CAPUT LVI.
Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte cubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis malis, cum sorore cubare permittit . De hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem parit; ac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset . Nunc vero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Dicam ergo quid sentiam: dicent hinc forte meliora doctiores. Cum enim haec mala ipse vidissem, et propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi obtigisse gratularer (rara enim res est), naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum: non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum; sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus, et olfactus, et gustus. Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem insipido: et ideo cur eam mulier tantopere concupiverit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem, et odoris jucunditatem. Cur vero ipsam rem gestam sancta Scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conjicere valeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur, ut illo mandragorico pomo figurari intelligam famam bonam: non eam quae confertur, cum laudant hominem pauci justi atque sapientes; sed illam popularem, qua etiam major et clarior notitia comparatur: non ipsa per sese expetenda, sed intentioni honorum, qua generi humano consulunt, pernecessaria. Unde dicit Apostolus, Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt (I Tim. III, 7): qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit, exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt: doctrina vero illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissima, in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint: quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent etiam vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel. Ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis ejus, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis actionis: quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore, tanquam speciosae Rachel feruntur amplexum.