CAPUT LVII.

Sed quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impertit; propterea Lia sorori suae dicit, Parum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? Per unum virum significans eos omnes qui cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum illi fidei sacramentum, accensi  studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi ac docendi condere volunt. Ita ergo dictum est, Parum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? ac si diceretur, Parum est quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiorum , insuper et popularem gloriam requirit?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal