- Tabla de Contenidos
CAPUT LVIII.
Proinde ut eam juste comparet, impertit Rachel virum sorori suae illa nocte: ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiamsi scientiae vacare delegerant, suscipiant experientiam tentationum curarumque sarcinam pro utilitate communi: ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerunt, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane ut hanc curam suscipiant, vi coguntur. Satis et hoc significatum est, quod cum veniret de agro Jacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait: Ad me intrabis; conduxi enim te pro mandragoris filii mei (Gen. XXX, 14-16). Tanquam diceret: Doctrinae quam diligis vis conferri bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit. Experimur in exemplis, quod intelligamus in libris. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ex operibus saeculi et ire in otium cognoscendae et contemplandae veritatis, tanquam in amplexum Rachel; et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in laborem, tanquam Lia dicente, Ad me intrabis? Quibus caste mysterium Dei dispensantibus, ut in nocte hujus saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cujus amore conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad misericordiam regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio quo se converterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tanquam Jacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus et clare nitentibus potiatur: quae aliquando et ipsa, praestante misericordia Dei, per se ipsam parit, vix tandem quidem; quia perrarum est ut, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur.