- Tabla de Contenidos
CAPUT XXXVIII.
Verbi enim gratia; numquid, si oportebat adjutorium viro feminam fieri; etiam hoc necessitas ulla cogebat, vel ulla suadebat utilitas, ut de dormientis latere fieret (Gen. II, 18, 21, 22)? si causa evadendi diluvii opus erat fabricari arcam; quid opus erat mensuras ejus, aut ipsas potissimum fieri, aut etiam scriptis ad religionem posteritati propagandis commemorari? Si propter genus reparandum animalia includi oportebat; quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de immundis? Aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri, vel etiam memoriae commendari per litteras (Id. VI, 14-VII, 3), quid cogebat? Immolare filium jubetur Abraham: jussus hoc fuerit, ut ejus obedientia tali etiam examine probata, posteris innotesceret; convenientius ligna portaverit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate gravissima se feriret: numquid etiam si nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? Aut si jam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille aries in vepre adhaerens cornibus appareret (Id. XXII), ad ullum augmentum victimae pertinebat? Sic omnia cum considerantur, et quasi superflua necessariis contexta inveniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalem, prius aliquid significare, deinde quid significent quaerere.