- Tabla de Contenidos
CAPUT XXXVII.
Quis potest ex occasione alterius operis, omnia quae in illis veteribus Legis et Prophetarum libris figurate Christum annuntiant, quantalibet brevitate perstringere? Nisi forte quis putat ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur. Hoc forte Judaei possunt dicere, sive Pagani: eis autem qui se Christianos putari volunt, premit cervicem apostolica auctoritas, dicens, Omnia haec in figura contingebant illis; et, Haec omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 10, 6). Nam si Ismael et Isaac homines nati, duo Testamenta significant (Galat. IV, 22, 24); quid credendum est de tot factis, quae nullo naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt? Nihilne significant? Si quis nostrum, qui Hebraeas litteras ignoramus, id est ipsos vocum characteres, videret eas in pariete conscriptas, honorato aliquo loco; quis esset tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret? annon potius intelligeret scriptum, ut si legere non valeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? Ita prius illa omnia, quae sunt in veteri instrumento Scripturarum sanctarum, quisquis non perverso animo legerit, sic oportet moveatur, ut aliquid ea significare non ambigat.