CAPUT XXXVI.

Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam Spiritus Dei per Jeremiam prophetam jubet ut pergant, et orent pro eis ipsis in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos (Jerem. XXIX, 1-7), quis non agnoscat quid praefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est (Joan. I, 47), per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento ad regnum Gentium transmigrasse? Unde nobis Apostolus, tanquam Jeremiam replicans, dicit: Volo ergo primo omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et  his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et charitate: hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 1-4). Ex hoc quippe illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianarum congregationum, et novellatae vineae populi fidelium, et plantati horti; ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbia Gentium tanquam in coeli volatilibus confugiendo requiescit (Matth. XIII, 31, 32). Nam quod etiam post septuaginta annos, secundum ejusdem Jeremiae prophetiam, reditur ex captivitate, et templum renovatur (Jerem. XXIX, 10, et Esdr. I); quis fidelis Christi non intelligat, post evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum? Per quem, nisi per Jesum Christum, vere sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captivitatem? Quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatam illi sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae (Zach. III): sicut corpus Jesu Christi quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumitur. Quod etiam in Psalmo dedicationis domus apertissime canitur: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX, 12, 13).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal