- Tabla de Contenidos
CAPUT XXXV.
Elisaeo pueros insultantes et clamantes, Calve, calve, bestiae comedunt (IV Reg. II, 23, 24): puerili stultitia deridentes Christum in loco Calvariae crucifixum, invasi a daemonibus pereunt. Mittit Elisaeus per servum baculum super mortuum, et non reviviscit; venit ipse, conjungit et coaptat se morti ejus, et reviviscit (Id. IV, 29-37): misit sermo Dei Legem per servum suum, nec profuit in peccatis mortuo generi humano; quae tamen non sine causa missa est; ille enim misit, qui sciret eam prius esse mittendam: venit ipse, conformavit se nobis, factus particeps mortis nostrae, et vivificati sumus. Cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens, in profundum fluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Elisaeo projectum, reversum est (Id. VI, 4-7); ita cum impios Judaeos per corpus operata praesentia Christi tanquam infructuosas arbores caederet, quia de illo Joannes dixerat, Ecce securis ad radices arboris posita est (Matth. III, 10), ab eis interveniente passione, corpus ipsum deseruit , in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito, tanquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. Quam multa praeteream brevitatis necessitate constrictus, norunt qui legunt.