CAPUT XXXIV.

Pascitur Elias tempore famis; corvis mane afferentibus panem, et ad vesperam carnes (III Reg. XVII, 6): et Manichaei non intelligunt in illis Libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores, fidem primitias spiritus nunc habentes , in fine autem, velut ad vesperam saeculi, etiam carnis resurrectionem. Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam, quae volebat duo ligna colligere, priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur. Benedicitur farina ejus et oleum (Ibid., 9-16): fructus et hilaritas charitatis, quae cum impenditur, non deficit; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal