CAPUT XXXIX.

Itaque etiam ipsi Judaei, qui Christum, cujus passionem nos agnovimus, illi derident, nolunt talibus rerum, non tantum dictarum, sed etiam gestarum figuris praenuntiatum videri, coguntur a nobis discere  quid illa significent: quae nisi aliquid significare concedant, tam divinae auctoritatis Libros ab ineptarum fabularum ignominia non defendunt. Vidit hoc Philo quidam, vir liberaliter eruditissimus, unus illorum, cujus eloquium Graeci Platoni aequare non dubitant: et conatus est aliqua interpretari, non ad Christum intelligendum, in quem non crediderat; sed ut inde magis appareret quantum intersit, utrum ad Christum referas omnia, propter quem vere sic dicta sunt, an praeter illum quaslibet conjecturas quolibet mentis acumine persequaris; quantumque valeat quod Apostolus ait, Cum transieris ad Dominum, auferetur velamen (II Cor. III, 16). Ut enim quiddam ejusdem Philonis commemorem, arcam diluvii secundum rationem humani corporis fabricatam volens intelligi, tanquam membratim omnia pertractabat. Cui subtilissime numerorum etiam regulas consulenti, congruenter occurrebant omnia, quae ad intelligendum Christum nihil impedirent, quoniam in corpore humano etiam ille humani generis Salvator apparuit; nec tamen cogerent, quia corpus humanum est utique et hominum caeterorum. At ubi ventum est ad ostium, quod in arcae latere factum est, omnis humani ingenii conjectura defecit. Ut  tamen aliquid diceret, inferiores corporis partes, per quas urina et fimus egeruntur, illo ostio significari ausus est credere, ausus et dicere, ausus et scribere. Non mirum, si ostio non invento sic erravit. Quod si ad Christum transisset, ablato velamine, Sacramenta Ecclesiae manantia ex latere hominis illius invenisset (Joan. XIX, 34). Nam quia praedictum est, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24); propterea et in arca quaedam ibi ad Christum, quaedam vero ad Ecclesiam referuntur, quod totum Christus est. Sic et in caeteris interpretationibus figurarum per universum textum divinae Scripturae licet considerare, et comparare sensus eorum qui Christum ibi intelligunt, et eorum qui praeter Christum ad alia quaelibet ea detorquere conantur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal