- Tabla de Contenidos
CAPUT XL.
Nec Pagani nobis in hoc obstrepunt; neque enim audent contradicere, ne illa non solum dicta, sed etiam facta, figurate accepta interpretemur ad Christum intelligendum: praesertim quia ea quae praenuntiata intelligimus, etiam demonstramus impleta; cum fabulas suas ut aliquo modo commendent, ad nescio quas physiologias vel theologias, id est, rationes naturales, vel divinas, interpretando referre conentur: ex parte plane satis indicantes , qualia sint; ex parte autem dissimulantes, dum ea rident in theatris quae venerantur in templis, in turpitudine nimium liberi, in superstitione nimium servi.