- Tabla de Contenidos
CAPUT XXXIII.
Quod autem justum et fidelem virum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans, avaritiae ac ventris causa duobus regibus Abimelech et Pharaoni diversis temporibus Saram conjugem suam sororem mentitum, quia erat pulcherrima, in concubitum asserit venditasse, non ore veridico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen. Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere: quibus et constantia pertinacia videri potest, et virtus fiduciae vitium putari audaciae, et quaecumque similiter objiciuntur quasi non recte agentibus, a non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris, ejusque vendidit adulterium: sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit , sed officio generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordine naturali, ubi ejus potestas erat, jubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti; sic et ipse conjugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cujus animo, ubi pudicitiae virtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem; ne se occiso, ab alienigenis atque impiis captiva possideretur; certus de Deo suo quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit: namque Pharao territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi ejus esse uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit; Abimelech autem somnio commonitus atque edoctus, similiter fecit (Gen. XII et XX).