CAPUT XXXII.

Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus objecit, minime credens Deo, qui sibi jam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere voluit. Sed apertissime falsum est: nondum hoc promiserat Deus. Recenseant Scripturae illius superiora, qui volunt; invenient semini Abraham jam fuisse promissam terram et innumerabilis multitudinis abundantiam (Gen. XII, 3), nondum tamen fuisse patefactum quomodo illius seminis esset futura propagatio, utrum ex carne Abrahae, si de se ipse generaret; an ex voluntate, si aliquem forte adoptaret: deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex alia prorsus, nondum manifestatum fuit. Legant, inquam, qui volunt, et invenient Faustum aut falli imprudenter, aut fallere impudenter. Itaque Abraham, cum sibi videret non nasci filios, et tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione cogitabat. Hoc indicat, quod cum Deo loquens, ait de vernaculo suo, Hic haeres meus erit: tanquam diceret, Quia de me ipso mihi semen non dedisti, in isto comple quod meo semini promisisti. Si enim semen cujusque non appellaretur, nisi quod de ejus carne nasceretur, nec nos appellaret Apostolus semen Abrahae (Galat. III, 29), qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione fidei semen ejus facti sumus, credentes in Christum, cujus caro ex illius carne propagata est. Tunc ergo Abraham audivit a Domino, Non hic erit haeres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit haeres tuus (Gen. XV, 3, 4). Jam tunc  adoptionis cogitatione sublata, cum de se ipso semen speraret Abraham, restabat incertum, utrum ex Sara, an ex alia: quod illi Deus occultare voluit, donec prius ex ancilla Vetus Testamentum figuraretur. Quid ergo mirum, si videns Abraham sterilem uxorem, cupientem sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito provenire, non suae carnali cupiditati cessit, sed conjugali potestati obtemperavit; credens hoc Saram ex Dei nutu voluisse, qui jam ex se ipso illi haeredem promiserat, sed ex qua femina non praedixerat? Frustra igitur Faustus ad objiciendum hoc crimen insanus insiluit, tanquam infidelem Abraham infideliter arguens. Caetera enim caecitate non credendi nec valuit intelligere, hoc autem libidine calumniandi neglexit et legere.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal