CAPUT XXXI.

Ubi autem Faustus in facto Abrahae velut conscientiam culpat uxoris, ibi malo quidem animo et intentione vituperandi, sed tamen nesciens et nolens utrumque collaudat. Neque enim conscientiam suam flagitio conjugis miscuit, quo ille suam libidinem turpi et illicita voluptate satiaret: sed etiam illa naturali ordine filios volens, seque sterilem sciens, ancillaris uteri fecunditatem in usum juris sui potestate licita vindicavit; non cedens viro concupiscentis, sed jubens obedienti (Gen. XVI, 2-4). Neque hoc inordinata superbia: quis enim nescit uxorem marito tanquam domino debere servire? Sed quod ad membra corporis attinet, quibus sexus ipse distinguitur, Apostolus dicit, Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (I Cor. VII, 4): ut cum in caeteris actibus ad humanam pacem pertinentibus, mulier viro debeat servitutem, hujus unius rei, qua sexus utriusque carnali sorte discernitur, et carnali commixtione concernitur, similem in se habeant potestatem, vir in uxorem, et uxor in virum. Prolem igitur, quam de se habere Sara non poterat, de ancilla habere voluit: ex eo tamen semine, ex quo et de se, si posset, habere debebat . Nunquam hoc faceret mulier, si in corpore viri carnali concupiscentia teneretur; zelaret enim potius pellicem, non faceret matrem: nunc vero propterea sic propagandi  voluntas pia fuit, quia concumbendi voluntas libidinosa  non fuit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal