CAPUT XXX.

Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conservari jubet, perturbari vetat, videamus quid peccaverit, id est, quid contra istam legem fecerit pater Abraham in his quae velut magna crimina Faustus objecit. Habendae, inquit, prolis insana flagrans cupidine, et Deo, qui id jam sibi de Sara conjuge promiserat, minime credens, cum pellice volutatus sit. Insana vero iste Faustus criminandi cupiditate caecatus, et haeresis suae nefas prodidit, et Abrahae concubitum nesciens erransque laudavit. Sicut enim lex aeterna, id est, voluntas Dei creaturarum omnium conditoris conservando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini serviatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam, mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitum relaxari sinit: sic e contrario perversa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae arctius colligetur, prolem ante omnia devitari a concumbentibus jubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur, quam crudeli nexu vinciatur. Non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis devitandae insana vanitate delirabat. Proinde ille naturae ordinem servans, nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo nasceretur: iste perversitatem fabulae observans, nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus captivaretur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal