- Tabla de Contenidos
CAPUT XXIX.
Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem, sive uniuscujusque hominis, sive ipsius humani generis, vel excitandae vel relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint, et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint, libidines erunt profecto illicitae ac turpes, et dignae doloribus emendari. Quod si etiam perturbatum rectorem in tantam voraginem perditae consuetudinis mergant, ut vel inultas fore credens, confessionis et poenitentiae negligat medicinam, qua correctus emergat; vel pejore morte cordis contra illam aeternam providentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat, atque ita diem fungatur extremum: non jam emendatione, sed damnatione dignum lex illa irreprehensibilis censet.