CAPUT XXVIII.

Quapropter hominis actio serviens fidei servienti Deo, refrenat omnes mortales delectationes, et eas coercet ad naturalem modum, meliora inferioribus ordinata dilectione praeponens. Si enim nihil delectaret illicitum, nemo peccaret. Peccat ergo, qui delectationem illiciti relaxat potius quam refrenat. Est autem illicitum, quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo servatur. Utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit illicitum delectare, magna quaestio est. Quod si est, non in eo genere factus est homo, nec illa natura angelica, quae in veritate non stetit: sed in eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi delectationem ab illicito, quam non frenando peccaverunt. Magna est itaque et humana creatura, quandoquidem per eam possibilitatem instauratur, per quam si voluisset, nec cecidisset. Magnus ergo Dominus, et laudabilis valde (Psal. XLVII, 2), qui condidit eam. Condidit enim et inferiores, quae non possunt peccare; condidit et meliores, quae nolunt peccare. Bestialis enim natura non peccat, quia nihil facit contra aeternam legem, cui sic subdita est, ut ejus particeps esse non possit. Rursus angelica sublimis natura non peccat, quia ita particeps est legis aeternae, ut solus eam delectet Deus, cujus voluntati sine ullo experimento tentationis obtemperat. Homo autem, cujus propter peccatum tentatio est vita super terram (Job VII, 1), subdat sibi quod habet commune cum bestiis; subdat Deo quod habet commune cum Angelis: donec justitia et immortalitate perfecta atque percepta, ab istis exaltetur, illis aequetur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal