CAPUT XXVII.

Ergo peccatum est, factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem. Lex vero aeterna est, ratio divina vel voluntas Dei, ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans. Quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. Constat enim homo ex anima et corpore: sed hoc et pecus. Nulli autem dubium est, animam corpori, naturali ordine praeponendam. Verum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. Proinde, sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio caeteris ejus partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur: inque ipsa ratione, quae partim contemplativa est, partim activa, procul dubio contemplatio praecellit. In hac enim et imago Dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. Actio itaque rationalis contemplationi rationali debet obedire, sive per fidem imperanti , sicuti est quamdiu peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6); sive per speciem, quod erit cum similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2), effecti etiam in spirituali corpore ex gratia ejus aequales Angelis ejus (Matth. XXII, 30), recepta stola prima immortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 53, 54) justitia perfecta per gratiam. Quia et sancti ac sublimes Angeli habent contemplationem et actionem suam; id enim sibi agendum  imperant, quod ille quem contemplantur, jubet, cujus aeterno imperio liberaliter, quia suaviter, serviunt: nos vero, quorum corpus mortuum est propter peccatum, antequam vivificet Deus et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum ejus in nobis (Rom. VIII, 10, 11), pro modulo infirmitatis nostrae secundum aeternam legem qua naturalis ordo servatur, juste vivimus, si vivamus ex fide non ficta, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6): habentes in conscientia bona spem repositam in coelis immortalitatis et incorruptionis, et ipsius perficiendae justitiae usque ad quamdam ineffabiliter suavissimam saturitatem, quam in ista peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal