- Tabla de Contenidos
CAPUT XXVI.
Quapropter, ne in quaeque laudanda vel vituperanda, accusanda vel defendenda, coercenda vel relaxanda, damnanda vel absolvenda, appetenda vel vitanda, temere irruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta versantur, prius quid sit peccatum considerare debemus; tunc deinde inspicere facta Sanctorum, Libris conscripta divinis, ut si qua et ipsorum peccata invenerimus, ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris, memoriaeque mandata, diligenti quantum possumus ratione videamus. Quae autem repererimus stultis seu malevolis videri peccata esse quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla virtutum, haec quoque intueamur quam ob causam illis inserta sint Litteris, quas ad utilitatem vitae praesentis regendae et futurae adipiscendae conditas salubriter credimus. Porro autem quaecumque in factis Sanctorum elucent documenta justitiae, nullus vel imperitorum dubitat debuisse conscribi. De illis ergo potest esse quaestio, quae vel inaniter scripta videri possunt, si nec recte facta apparent, nec peccata sunt; vel etiam perniciose, si peccata esse convincuntur, ne valeant ad imitationem, sive in ipsis libris reprehensa non sint, et ideo putari etiam possint non esse peccata; sive illic quoque reprehensa sint, sed sub facili spe veniae committantur, quia et in sanctis inventa sunt.