CAPUT XXV.

Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tanquam libidinem Prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi Paganorum reprehendunt tanquam stultitiam vel potius tanquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesivit in arbore (Matth. XXI); aut puerilis cujusdam fatuitatis affectum quod inclinato capite digito scribebat in terra, et cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit (Joan. VIII). Nihil enim sapiunt, nec intelligunt in magnis animis quasdam virtutes vitiis parvorum esse simillimas, nonnulla specie, sed nulla aequitatis comparatione . Similes autem sunt qui in magnis ista reprehendunt, pueris imperitis in schola, qui cum pro magno didicerint, nomini numeri singularis verbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit, Pars in frusta secant (Virgil. Aeneid. lib. 1, vers. 212). Debuit enim, inquiunt, dicere, Secat. Et quia norunt Religionem dici, culpant eum quia geminata littera dixit, Relligione patrum (Id., lib. 2, vers. 715). Unde non absurde fortasse dicatur, in genere suo, quantum distant schemata et metaplasmi doctorum a soloecismis et barbarismis imperitorum, tantum distare figurata facta Prophetarum a libidinosis peccatis iniquorum: ac per hoc, sicut puer in barbarismo reprehensus, si de Virgilii metaplasmo se vellet defendere, ferulis caederetur; ita quisquis cum ancilla suae conjugis volutatus, Abrahae factum, quod de Agar prolem genuerit, in exemplum defensionis assumpserit, utinam non plane ferulis, sed vel fustibus coercitus emendetur, ne cum caeteris adulteris aeterno supplicio puniatur. Minimae quidem illae res, istae autem magnae sunt; nec ad hoc inde ducta similitudo est, ut schema  sacramento, et soloecismus adulterio coaequetur: verumtamen proportione sui cujusque generis, quod in illis locutionum quibusdam virtutibus seu vitiis peritia vel imperitia, hoc in his morum quamvis longe in diverso genere virtutibus seu vitiis sapientia vel insipientia valet.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal