- Tabla de Contenidos
CAPUT XXXIV.
Nonnulli quidem, non calumniosi et maledici, sicut Faustus, sed eisdem Libris honorem debitum deferentes, quos iste vel non intelligendo reprehendit, vel reprehendendo non intelligit, cum hoc Abrahae factum considerarent, visum est eis quod a firmitate fidei subdefecerit atque titubaverit, et timore mortis, sicut Dominum Petrus (Matth. XXVI, 70-74), ita iste negaverit uxorem. Quod si ista necesse esset intelligi, peccatum hominis agnoscerem; nec ideo cuncta ejus merita deleta atque oblitterata censerem, sicut nec illius apostoli: quanquam culpa non sit aequalis, negare uxorem, et negare Salvatorem. Nunc vero cum habeam quod intelligam, ne hoc intelligam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum, quem nemo convincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. Neque enim utrum ejus uxor esset interrogatus, non esse respondit: sed cum ab eo quaereretur quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit uxorem: tacuit aliquid veri, non dixit aliquid falsi.