CAPUT XXXIII.

Videsne quam tibi non dicam , Si Christianus es, crede dicenti Christo quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, Christianus non  es? Ipse quippe videris quid de te sentias, qui te ut Gentilem vel Judaeum doceri de Christo expetis: ego tamen neque hoc defugi, et omnes tibi aditus erroris quantum potui clausi. Nec illud sivi patere praecipitium, qua vos caeci mittitis, dicentes falsa esse in Evangelio, sicubi vestra haeresis exitum non invenerit: ut vobis nihil remaneat, quo redire possitis, unde Christo credatis, ubi vobis haec vox pestilentiae non possit opponi. Quin etiam sic te doceri cupis, ut christianum Thomam, quem Christus de se dubitantem non est aspernatus, sed quo animi ejus vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit. Haec verba tua sunt. Bene quod sic te doceri exigis. Quam enim verebar ne hoc quoque in Evangelio falsum esse contenderes! Crede ergo cicatricibus Christi: quia si cicatrices illae verae erant, vera etiam illa vulnera fuerant; nec vera vulnera, nisi vera caro habere potuisset: hoc verum totum vestrum evertit errorem. Porro, si Christus falsas cicatrices dubitanti discipulo demonstravit, et ipsum fallacem dicis ita docentem, et te falli cupis ita discentem. Sed quia falli nemo est qui velit, fallere autem multi volunt, magis te velle intelligo quasi exemplo Christi fallaciter docere, quam exemplo Thomae fallaciter discere. Proinde, si credis quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis velit credere docentem, ac non potius cavere fallentem? At si ille discipulus veras cicatrices tetigit Christi, veram confiteri cogeris et carnem Christi. Ita Manichaeus non permanebis, si sic credas ut Thomas: infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas (Joan. XX, 27, 28).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal