- Tabla de Contenidos
CAPUT XXXII.
Certe jam manifestata fallacia convicta discedit: certe jam clarum est, non aliud hac de re turbas, aliud secreto discipulos Dominum docuisse: certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum, non Testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam, hic revelatam; ibi prophetatam, hic praesentatam. Quomodo ergo nihil eorum Catholicos servare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus observent; non jam in figuris, sed in eis rebus quas illae figurae significando praenuntiarunt? Neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus Scripturam illam non observare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret: cum illi fuissent figurae sonorum, ille autem jam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. Ideo autem Judaei Christo non credebant, quia nec illa quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, observabant. Unde illis dicit: Decimatis mentham et cyminum, et relinquitis graviora Legis, misericordiam et judicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere (Matth. XXIII, 23, 24). Unde est et illud, quod traditionibus suis docebant quomodo infirmaretur praeceptum Dei, quo deferri honorem parentibus jusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut caetera non intelligerent: quia ea quae intelligebant, impie contemnebant.