- Tabla de Contenidos
CAPUT XXXI.
Dicis enim et tu, Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a suis quidem discipulis omnes carnes penitus removeret, saecularibus vero vulgo concederet omnia quae possent edi; atque asseveraret quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore impudenter procedunt, ea sola sunt quae polluant hominem. Haec verba tua sunt, tanto impudentiore, quanto apertiore mendacio deprompta et expressa. Primo quia secundum Christi sententiam, si ea sola polluunt hominem, quae mala ex ore procedunt; cur et discipulos Christi non ea sola polluerunt, ut non eos tanquam ab immundis carnibus esset necesse prohiberi? An saeculares homines non polluuntur his quae in os intrant, sed his quae ex ore exeunt? Ergo munitiores sunt adversus immunditiam quam sancti, si sanctos et ea quae intrant, et ea quae exeunt possunt inquinare. Vellem autem isti mihi dicerent, quid manducabat et bibebat Christus, qui in comparatione Joannis non manducantis neque bibentis, se dixit manducantem et bibentem? Cum enim argueret perversitatem hominum, utrobique calumnias inquirentium, Venit enim, inquit, Joannes non manducans neque bibens, et dicunt, Daemonium habet: venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt, Ecce homo vorax et vinarius , amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI, 18, 19). Et Joannis quidem escam et potum novimus: non enim dictum est quod omnino non biberet; sed quod vinum et siceram non biberet (Luc. I, 15): bibebat ergo aquam. Cibus autem ejus non omnino nullus erat, sed locustae et mel silvestre (Matth. III, 4). Unde ergo dictus est non manducans neque bibens, nisi quia illo victu quo Judaei utebantur, ille non utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in ejus comparatione manducans bibensque diceretur. An forte ideo quia pane et oleribus Dominus vescebatur, quibus Joannes non vescebatur? Mirum si non manducans dicitur, qui locustas et mel comedit; et manducans dicitur, qui pane atque olere contentus est. Sed de cibis suspicamini quidquid vultis; certe bibens et vinarius non diceretur, nisi vinum biberet: cur ergo et hoc vos immundum putatis? Neque enim haec propter continentiam disciplinamque domandi corporis tangere prohibetis, sed quod immunda sint: nam ea sordes et fel gentis tenebrarum esse perhibetis, contra Apostolum dicentem, Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Ecce qui audent dicere Christum indifferentiae ciborum magistrum, discipulos tamen suos ab iis prohibuisse, quae immunda ipsi putant. Ostendite, ubi ista a discipulis suis removerit, fallaces, improbi; verumtamen Dei vindicis providentia ita caecati, ut etiam commoneatis nos unde convincamini. Nam vim patior ab animo meo, nisi totum ipsum Evangelii capitulum, quod iste adversum Moysen opponere voluit, inspiciendum inseruero: ut ibi videamus quam falsum sit, quod prior Adimantus, et modo Faustus dixit, Dominum Jesum a discipulis suis carnes vescendas removisse, easque vulgo saecularibus concessisse . Nempe cum respondisset calumniantibus quod non lotis manibus manducarent, ita sequitur Evangelium: Et convocatis turbis, ait illis, Audite et intelligite. Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, communicat hominem. Tunc accedentes discipuli, dixerunt ad eum: Scis quod Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt? Hic certe a discipulis compellatus, debuit eos, sicut isti volunt, proprie docere ab omnibus carnibus abstinendum, ut illud quod supra dixit, Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, turbis dixisse videretur. Sequatur ergo Evangelista, et dicat quid jam non turbis, sed discipulis responderit Dominus. At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos, caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caecum ducat, ambo in foveam cadunt. Hoc utique ideo, quia traditiones suas volentes statuere, mandata Dei non intelligebant. Sed nondum quaesierant discipuli a Magistro, quomodo ipsi quod turbis dixerat, accipere deberent. Ecce et hoc fit: nam contexit Evangelista, et dicit, Respondens autem Petrus, ait illi: Narra nobis parabolam istam. Hinc intelligimus Petrum putasse, non proprie, nec aperte Dominum locutum fuisse cum diceret, Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore: sed, ut solet, obscuritate parabolae aliquid significare voluisse. Videamus ergo utrum jam secretius discipulis interrogantibus hoc dicat, quod Manichaei volunt, immundas esse omnes carnes, nec eos aliquid earum debere contingere. Quid, quod exprobrat quod apertam suam locutionem nondum intellexerint, et proprie dictum parabolam putent? Sic enim sequitur: At ille dixit: Adhuc et vos insipientes estis, et non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in latrinam emittitur: quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, et illa communicant hominem? Nam de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae communicant hominem: non lotis autem manibus manducare, non communicat hominem (Matth. XV, 10-20).