CAPUT XXX.

Quid autem dicere voluisti, sine respectu injuriose, quod Moyses helluonis in modum disceptator sedet, jubetque alia quidem abliguriri pro mundis, alia vero pro immundis ne contingi quidem?  cum ad helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat; aut si discernit, suaviora eligat. An hoc ideo dicis, ut imperitis continentia tua velut ab ineunte aetate miranda videatur, quasi nescientis, vel jam obliti, quanto jucundius sapiat porcina, quam vervecina? Sed quia et ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit, in animalium carnibus significans homines, vel incorporandos Christi corpori, quod est Ecclesia; vel respuendos; vos quoque inter immunda figuravit, qui propterea fidei catholicae non convenitis, quia nec ruminatis verbum sapientiae, et duo Testamenta, Vetus et Novum, non concorditer distinguentes tanquam geminam ungulam non habetis. Quis autem ferat te quoque Adimanti vestri fallaciam non puduisse sectari?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal