CAPUT XXIX.

Caeterum illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur: qui cum propria voluntate, sicut ipse in ejus laude posuisti, pateretur, ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro ejus in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octavus, etiam circumcisionem octavi diei ad se prophetandum pertinere declararet. Quid enim significat circumcisio carnis? Quid, nisi exspoliationem mortalitatis, quam de carnali generatione portamus? Propter hoc dixit Apostolus: Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15). Quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intelligimus, secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. Quae mortalitas proprie caro appellata est, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit: propterea scriptum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. De quibus verbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus hujus corporis futuram resurrectionem, quae in ipso Domino jam praecessit, dissimulantes ea quae sequuntur, in quibus aperte Apostolus quid dicat exponit. Volens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo subjecit: Neque corruptio incorruptionem possidebit. Hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut jam non sit corruptibile atque mortale. Quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa ejus quae sequuntur verba consulite. Ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim  tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 50-53). Ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate: hoc est circumcisionis mysterium, quae octavo die fieri jussa est (Gen. XVII, 12), et octavo die, id est, dominico post sabbatum jam in veritate a Domino impleta. Unde dicitur, Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit. Per hanc enim mortalitatem nobis invidae diabolicae potestates dominabantur: quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto ejus corpore, id est, Ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur: haec est fides nostra. Et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17; Habac. II, 4); haec est justificatio nostra. Mortuum quippe Christum et Pagani credunt: resurrexisse autem Christum, propria fides est Christianorum. Si enim confitearis, ait Apostolus, in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X, 9). Quia ergo ex ista resurrectionis fide justificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, Quia mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Id. IV, 25). Et quia ista resurrectio, quae credita nos justificat, illa octava diei circumcisione figurata est; propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit Apostolus: Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei (Ibid., 11). Ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses: de quo ipse dicit, De me enim ille scripsit. Quod autem dicit Dominus, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et aridam, facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam vos estis: non quia circumciditur, dixit, sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos, dicens, Super Cathedram Moysi sedent Scribae et Pharisaei: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 15, 2, 3). In quibus dominicis verbis utrumque debetis advertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cujus cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur; et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a Pharisaeis verba legis audiendo, sed eorum facta sectando. Hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias (Rom. II, 25). Quia vero ille in non custodienda lege Pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae: propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc negligebat implere quod propria voluntate susceperat, non ex Judaeis natus, sed sponte Judaeus factus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal