CAPUT XXVIII.

Nam quidquid dicis de sabbato, et de circumcisione carnis, et de differentia ciborum, aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per Christum didicisse Christianos; jam supra ostendimus quia, sicut dicit Apostolus, Haec omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6). Non ergo diversa doctrina est, sed diversum tempus. Aliud enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari; et aliud est, quo haec jam oportet per manifestam veritatem redditamque adimpleri. Sed quid mirum si Judaei carnaliter intelligentes sabbatum, Christo, qui jam hoc spiritualiter insinuabat, repugnaverunt? Tu Apostolo responde, si potes, qui vacationem ipsius diei umbram futuri esse testatur (Coloss. II, 16, 17). Sed si illi restiterunt Christo, non intelligentes verum sabbatum, vos ei nolite resistere, et intelligite veram innocentiam. Nam eo ipso loco, ubi praecipue destructor sabbati putatur Jesus, cum discipuli ejus per segetem transeuntes et esurientes vellerent spicas et  ederent, innocentes eos dixit, respondens Judaeis, Si sciretis quid sit, Misericordiam volo  quam sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes (Matth. XII, 7). Magis enim esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. A vobis autem quisquis vulserit spicas, non ex traditione Christi, qui hanc innocentiam vocat, sed ex traditione Manichaei homicida deputatur. An forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt Apostoli, ut inde membra Dei manducando purgarent, sicut vestra fabula est? Vos ergo crudeles, qui hoc non facitis. Sed videlicet novit Faustus destruere sabbatum, quia scit virtutem Dei semper atque infatigabiliter operari. Illi hoc dicant, qui intelligunt Deum sine temporali voluntate universa tempora facientem. Hoc ad vos multum est, qui Dei vestri requiem rebellatione gentis tenebrarum perhibetis excussam, et hostium repentino impetu perturbatam. An ex aeterno praevidens hoc futurum, nunquam habuit requiem, quia nunquam securus fuit, qui se cogitabat tam grave bellum cum tanta membrorum suorum labe damnoque gesturum?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal