- Tabla de Contenidos
CAPUT XXVII.
Nam illud quod adjungis, dissimilem fuisse traditionem Christi atque Moyseos; et ideo non fuisse verisimile, ut si crederent Moysi, crederent et Christo; imo illud potius esse consequens, ut si alteri Judaei crederent, alteri necessario repugnarent; non utique diceres, si considerationis oculum paululum attolleres, orbemque terrarum sine contentionis caecitate conspiceres in hominibus doctis atque indoctis, Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus, quibus se debitorem dicebat Apostolus (Rom. I, 14), et Moysi et Christo simul credentem. Si ergo non erat verisimile ut Judaei Moysi et Christo pariter crederent, multo minus verisimile est ut orbis terrarum Moysi et Christo pariter credat. Cum vero videamus omnes gentes utrique credere, et illius prophetiam cum Evangelio hujus convenientem fide robustissima et celeberrima retinere, non ad aliquid impossibile gens una vocabatur, cum ei diceretur, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: potiusque est miranda et vehementius arguenda duritia Judaeorum, qui hoc non fecerunt, quod totum mundum fecisse conspicimus.